BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Columba

72 abeunt et palumbes; quonam et in his incertum.

[...]
lii - 104 Ab iis columbarum maxime spectantur simili ratione mores. inest pudicitia illis plurima et neutri nota adulteria. coniugi fidem non violant communemque servant domum. nisi caelebs aut vidua nidum non relinquit. et imperiosos mares, subinde etiam iniquos ferunt, quippe suspicio est adulterii, quamvis natura non sit: tunc plenum querela guttur saevique rostro ictus, mox in satisfactione exosculatio et circa veneris preces crebris pedum orbibus adulatio.

105 Amor utrique subolis aequalis; saepe et ex hac causa castigatio pigrius intrante femina ad pullos. parturienti solatia et ministeria ex mare. pullis primo salsiorem terram collectam gutture in ora inspuunt praeparantes tempestivitatem cibo. proprium generis eius et turturum, cum bibant, colla non resupinare largeque bibere iumentorum modo.

106 Vivere palumbes ad tricensimum annum, aliquas et ad quadragensimum, habemus auctores, uno tantum incommodo unguium — eodem et argumentum senectae —, qui citra perniciem reciduntur. cantus omnibus similis atque idem trino conficitur versu praeterque in clausula gemitu, hieme mutis, a vere vocalibus. Nigidius putat, cum ova incubet sub tecto, nominatam palumbem relinquere nidos. pariunt autem post solstitium.

107 columbae et turtures octonis annis vivunt.

108 verum columbis inest quidam et gloriae intellectus: nosse credas suos colores varietatemque dispositam; quin etiam ex volatu quaeritur: plaudere in caelo varieque sulcare. qua in ostentatione ut vinctae praebentur accipitri, inplicatis strepitu pinnis, qui non nisi ipsis alarum umeris eliditur, alioquin soluto volatu multum velociores. speculatur occultus fronte latro et gaudentem in ipsa gloria rapit.

109 ob id cum iis habenda est avis quae tinnungulus vocatur; defendit enim illas terretque accipitres naturali potentia in tantum, ut visum vocemque eius fugiant. hac de causa praecipuus columbis amor eorum, feruntque, si in quattuor angulis defodiantur in ollis novis oblitis, non mutare sedem columbas — quod et auro insectis alarum articulis quaesivere aliqui, non aliter innoxiis vulneribus —, multivaga alioqui ave. est enim ars illis inter se blandiri et corrumpere alias furtoque comitatiores reverti.

liii 110 quin et internuntiae in magnis rebus fuere, epistulas adnexas earum pedibus obsidione Mutinensi in castra consulum Decumo Bruto mittente. quid vallum et vigil obsidio atque etiam retia in amne praetenta profuere Antonio, per caelum eunte nuntio? et harum amore insaniunt multi. super tecta exaedificant turres iis nobilitatemque singularum et origines narrant, vetere iam exemplo. L. Axius eques Romanus ante bellum civile Pompeianum denariis CCCC singula paria venditavit, ut M. Varro tradit. quin et patriam nobilitavere in Campania grandissimae provenire existimatae.


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.