BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Columbae et Dux

 Comments? Questions? Suggestions?

Scroll down to find: Overview, Study Guide, and Segmented Prose Text

The story of The Doves and The "Duke" is adapted from a fable by Odo of Cheriton.

You can find this poem, Odo 2, along with other stories by Odo, at the aesopica.net website.

   Use this Study Guide to organize your learning activities.

Applicatur minantibus solum
et non facientibus iustitiam.
Additional grammar commentary to be added... meanwhile, if you have questions, use the Comments? Questions? Suggestions? link at the top or bottom of this page if you have a query. You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts.
Nisus semel
rapuit unam Columbam
et deuorauit.
 
Aliae Columbae
acceperunt consilium
cui conquererentur.
Et dixerunt:
Duci.
Est autem avis Dux
cum magno capite
et maior Aquila,
 
et ideo Columbae
conquestae sunt ei
de Niso,
ut Dux faceret iusticiam,
quoniam Nisus
sociam suam interfecit.
 
Audita querela,
respondit Dux
cum magna ingurgitatione:
Cloc!
 
Quo audito,
dixerunt Columbae:
Quam bene intonuit!
 
Certe faciet sibi
de Niso
unum morsellum.
 
Iterum venit Nisus,
et aliam Columbam rapuit.
 
Accesserunt Columbae
ad Ducem,
postulantes
ut faceret iustitiam.
 
Et respondit:
Cloc!
 
Dixerunt Columbae:
Ecce quam strenue cominatur;
optime faciet iustitiam.
 
Nisus
tertiam Columbam accepit.
 
Columbae
tertio venerunt ad Ducem,
ut vindictam acciperet.
 
Et ipse respondit:
Cloc!
 
Audientes dixerunt:
Quid est
quod semper dicit Cloc,
et nunquam iusticiam facit?
Recedamus a regno suo,
et infestemus eum
sicut falsum et stultum.
 
Hinc est
quod Columbae et ceterae Aues,
quando Ducem vident,
eum infestant.
 
Sic plerique,
quando pauperes clamant
ut reges et maiores
faciant iustitiam
de iniuriantibus,
dicunt:
Faciemus, faciemus,
et sic dicunt tantum cloc.
Nunquam tamen faciunt.
 

© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.