BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Asinus et Canis

 Comments? Questions? Suggestions?

Scroll down to find: Overview, Study Guide, and Segmented Prose Text

The story of The Donkey and The Dog is adapted from Ademar, Odo of Cheriton and the Romulus Anglicus.

The original texts are available at the aesopica.net website. The Perry number for this fable is Perry 91 (with links to the Latin texts).

You can see a 1501 woodcut illustration for this fable at the University of Mannheim website.

You can find a translation of a Greek version of this story in Aesop's Fables, by Laura Gibbs (Oxford University Press, 2003).

   Use this Study Guide to organize your learning activities.

Quidam Paterfamilias
habuit Canem lascivum,
qui,
quando domum
de negotiis veniebat,
applaudebat ei,
pedibus et rostro
ipsum tangens.
Additional grammar commentary to be added... meanwhile, if you have questions, use the Comments? Questions? Suggestions? link at the top or bottom of this page if you have a query. You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts.
Carus igitur erat
Canis iste
et Domino et familiae.
 
Asinus
cotidie videbat
Catellum blandiri Dominum,
et de mensa saturari.
Asinus hoc videns
cum se cogitavit:
 
Stolidus plane sum ego,
quod Domino meo
non applaudo,
non arrideo,
nec occurro ei,
sicut Canis iste
de more facit.
Si Canem immundissimum
sic diligit Dominus meus
et familia,
quanto magis me!
 
Ita deberem
domino meo applaudere,
ego qui multo plus
melior sum quam Canis,
et multis rebus laudabilior,
et valde utilis.
 
Cum haec Asinus cogitasset,
vidit Dominum introire.
 
Occurrit ei velocius Asinus,
volens ei applaudere,
et clamans prosiluit.
 
Pedes ambos anteriores
erexit
et super humeros Domini sui
imposuit,
eumque lingua linguens,
et ungulis vestem discerpens.
Asinus
Dominum suo fatigabat pondere
et pedibus eum pulsabat
movensque aures et caudam,
quod in Cane didicerat.
 
Sed Dominus perterritus
clamare cepit,
et clamore Domini
concitatur omnis familia.
 
Fustes et lapides arripiunt,
et super Asinum insurgunt.
 
Dominus iratus
fecit Asinum
fere usque ad mortem
fustigare.
Costisque confractis
abigunt eum ad praesepia
lassum atque semiuiuum.
 

© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.